- DODONA
- DODONAcivitas Epiri, in regiunc, Molossia, iuxta quam propinquum erat nemus Iovi sacrum, querneum totum, ubi Iovis Dodonei templum fuisle dicitur, et in eo oraculum omnium, quae apud Graecos fuêrunt, vetustissimum. Quod autem columbas in ea silva vaticinantes fingunt, hanc habet rationem, quod mulieres fatidicas, seu divinatrices linguâ suâ Thessali vocarunt Πελειάδας, h. e. columbas, ita Herod. Alii arbores ipsas vocales fuisse volunt, et consulentibus oracula edere solitas. Ovid. Tr. l. 4. Eleg. 8. v. 43.Haec mihi si Delphos, Dodonaque diceret ipsa:Esse videretur vanus uterque locus.Prop. l. 2. Eleg. 21. v. 3.Sed tibi iam videor Dodonâ verior augur.Hinc Dodonaeum aes, tintinnabuli quoddam genus, die noctuque continuo crepitans, unde et ad homines iusto loquaciores proverbiali metaphorâ transferri solet. Virgil. Aen. l. 3. v. 466.------ Dodonaeosque lebetas.Aufon. Ep. 25. v. 23.Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni.Hinc Dodonius, Claudian. de Rapt. Proserp. Carm. 33. v. 31.Cesserit inventis Dodonia quercus aristis.Item Dodonis. Val. Flacc.------Dodonida quercumIngredior. ------Nic. Loyd. Fuit haec urbs iuxta fluv. Dodonen, qui postea cadit in Acheloum, 20. mill. ab Ambracio sinu in Ort. Nunc quid sit, non constat. Baudr. Vide infra, in Dodone.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.